Naevius in manibus non est et mentibus haeret paene recens. Adeo sanctum est vetus omne poema. ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert Pacuvius docti famam senis Accius alti.